Latin
Problema 8
Oronce Finé, Quadratura circuli 78
Unproofread scanNot analysed yet
¶Ad inueniendam itaque longitudinalem oblatorum quoruncunque locorum differentiam, quam per Lunarem applicationem ad praedictorum locorum Meridianos, me traditurum sum pollicitus: operaepretium est in primis, insignem aliquem aut liberum eligere locum, cuius longitudo atque latitudo nota sit &ad vnguem explorata. Ad cuius loci Meridianum, velut ad fixam quandam &pri mariam radicem, caeterorum locorum siue Meridianorum longitudines, tam versus ortum, quàm versus occasum vniuersaliter referantur. Elegi itaque famatissimam ac illustrissimam Lutetiae Parisiorum academiam, veluti caeteris omnibus hac in parte meritò praeferendam, &dignam quae hisce nostris celebretur adinuentionibus. Cuius longitudo ab occidente habitato, iuxta prudentiorum Geo graphorum &meam simul obseruationem, habet gradus 23, &30 ferè minuta: Latitudo autem gradus 48, &minuta circiter 40. ¶Secundò, necessum est quempiam vsitatum ac perfacilem habere calculum: quo dignoscatur in promptu, etiam in quacunque ipsius habitabilis parte, quota diei cuiuslibet naturalis hora, ac eiusdem horae minuto, Luna ad primam ®ulatam vniuersi Orbis circunductionem, in ipsius electi &radicalis loci deueniat Meridianum: &sub qua Zodiaci vel Eclipticae parte, ipsa Luna tunc fuerit constituta temporis. In cuius rei gratiam, ac facilem expeditionem: subscriptas conuenit habere tabulas, ad Meridianum ipsius radicalis loci supputatas siue reductas. Vtpote, tabulas ad verum motum Solis &Lunę supputandum necessarias, vnà cum declinationis ipsius Solis, &latitudinis Lunae tabula: vt dato quouis tempore, verum Solis motum &eius declinationem, atque verum motum Lunae &eius latitudinem, promptissimè dignoscas. Item tabulam ascensionum rectarum, vnà cum Cęli mediationum tabula ad quin que vel sex gradus vtriusque &borealis &australis latitudinis sup putata: vt rectam veri loci Solis &Lunae colligere valeas ascensio nem, ad ipsum Meridianum (qui instar recti se habet Horizontis) referendam circulum. Quarum tabularum, innumera tum à nobis, tum ab alijs, subministrata est multitudo. ¶Subscriptis praeterea, &facilè portatilibus opus est instrumentis. Vtpote horologio quopiam, tali industria &mobilium rotarum artificio fabricato, vt per ipsum 24 diei naturalis horae, &60 cuiuslibet horae minuta iustissimè designentur. Item Sphaera vulgari aut solida, vel Armillis tantummodò contexta, cuius diameter bipedalis, vel ad minus sesquipedalis existat longitudinis, atque his potissimùm sit ornata circulis, vtpote, Zodiaco, Aequatore, Meridiano, &Horizonte, vnà cum subtili admodùm semicirculo, inter ipsam Sphęram &illius Meridianum, circa Zodiaci polos facilè circunducibili: vnoquoque circulo in 360 gradus inuicem aequales, praefato autem semicirculo in gradus 180, solito more distributo. Triangulare demum requiritur instrumentum, triquetrum appellatum, sub tribus regulis inuicem connexis comprehensum.