Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 79-2
Unproofread scanNot analysed yet
Problema 3. Vota diei cuiuslibet naturalis hora, atque ipsius horae minuto, Luna ad electum &radicalem perducatur Meridianum calculare: tuncque verum ipsius Lunae locum in Zodiaco simul deprehendere. ¶Non potuit ipsa longitudinalis differentia, aliter quàm per Lunares eclipses commodius inuestigari, quàm per diurnum ®ulatum motum Vniuersi, qui fit ab ortu per medium Caeli ad occasum: &per motum ipsius Lunae, omnium post eundem primum motum velocissimum, qui in contrariam positionem ab occasu per medium Caeli versus ortum fieri videtur. Nam horum duorum motuum F. iiij. adminiculo, ipsius corporis Lunaris ad datorum locorum Meridia nos colligemus applicationem: &per applicationum diuersitatem, ipsam longitudinalem eliciemus differentiam. ¶Cùm igitur dato quouis naturali die operępretium fuerit agnoscere, quota hora &eiusdem horae minuto, Luna ad electi &radicalis loci peruentura sit Meridianum: &sub qua Zodiaci parte ipsa Luna tunc fuerit constituta (nam id praecipuum huiusce inquisitionis videtur esse negotium) supputanda sunt in primis, ex vulgato diarij seu nuper expressarum tabularum calculo, ad praecedentem meridiem, atque ad ipsius electi &radicalis loci Meridianum: vera Solis &Lunae loca, siue motus in Zodiaco circulo.