# Quadratura circuli 80

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/80

Deinde vtriusque veri motus siue loci, Solis inquàm & Lunae ad praefatum locum & tempus supputati: ascensio recta, per tertium vel quartum problema in directionum tabulas colligenda est. in qua re, non omittenda est ipsius Lunae latitudo (quae trito admodùm calculo, passim inue niri docetur) vt eiusdem Lunae fideliùs recta numeretur ascensio. Recta postmodùm ascensio Solis, ab ascensione recta Lunae subducatur, mutuato (si operaepretium fuerit) toto circulo: & quod inde relinquetur, primum Aequatoris nominetur interuallum. Hoc autem Aequatoris interuallum, in temporis particulas solito more resoluatur: dando quibuslibet 15 gradibus vnam horam, & cuilibet gradui quatuor horae minuta, cuilibet autem minuto gradus quatuor horae secunda. Huic consequenter tempori respondens verus Lu nae motus, in hunc modum eliciatur. Accepto vero motu Lunae diurno, is diuidatur per 24: & horarius prodibit eiusdem Lunae mo tus. quem si per numerum horarum eidem interuallo respondentium multiplicaueris, & si quae sint horae minuta, ipsius motus horarij partem proportionalem adiunxeris, pro ratione eorundem minutorum ad 60: producetur tandem arcus Zodiaci, quem Luna perambulat durante huiuscemodi temporis interuallo. Hic porrò Lu nae motus, vero eiusdem Lunae motui, ad horam meridianam obla ti diei iampridem supputato, coniungendus est: consurget enim ve rus motus ipsius Lunae, ad instans quo eadem Luna ad ipsius radicalis loci perducetur Meridianum. Huius denique Lunaris motus, si recta (veluti prius) numeretur ascensio, & ab ea ascensio recta ipsius Lunae antea supputata dematur: relinquetur earundem rectarum ascensionum differentia, eidem vero motui Lunae intercepti respondens temporis.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
