Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 81
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tandem iuncta ipsi primo Aequatoris interuallo, conficiet vltimum eiusdem Aquatoris interuallum: quod in partes horarias de more resolutum, ostendet quota hora &horae minuto praeassumpti diei, Luna sub eodem radicali constituetur Meridiano. Verba sunt forsitan plura, quàm res ipsa postulet: singula nihilominus clarissimo facilitabimus exemplo. ¶Sit igitur propositum agnoscere, quota hora &horae minuto Luna peruentura sit ad Parisiensem Meridianum (quem in aliorum Meridianorum elegimus radicem) die Nouembris decima sexta, huius anni 1543: &sub qua Zodiaci parte, tunc ipsa Luna constituetur. Verus itaque locus Solis, ad meridiem quindecimi &antecedentis diei (à quo oblatus dies, secundum Astronomos initiatur) iuxta vulgatum ipsorum Astronomorum calculum, est in secundo gradu, &31 minuto Sagittarij. Verus autem locus ipsius Lunae, eodem tempore, in 13 gradu, &50 minuto Cancri: &capitis draconis eiusdem Lunae verus motus, in sexto gradu &32 minuto Aquarij. Et proinde argumentum latitudinis Lunae, est quinque signorum communium, 7 graduum, &18 minutorum. Cum quo argumento inuenta latitudo Lunae, septentrionalis est, vnum solummodò gradum, &56 minuta conprehendens. Ascensio autem recta loci Solis, ex ipsa rectarum ascensionum tabula: offenditur esse 265 graduum, &54 minutorum. Recta por rò loci Lunaris ascensio, ex tabula mediationum Caeli, est graduum 105 &minutorum 15. Cui si 360 gradus totius adiiciantur circuli: consur gent gradus 465, vnà cum eisdem 15 minutis. A quibus si 265 gradus, &54 minuta ascensionis rectae loci Solis auferantur: relinquetur primum Aequatoris interuallum, graduum 199, &minutorum 21. Cui respondent horę 13, &17 ferè minuta temporis. Diurnus autem Lunae motus eodem accidens tempore, est graduum II, &minutorum 56: &proinde horarius motus ipsius Lunae, minutorum 29, &secundorum 50. Hic porrò motus horarius tredecies sumptus, vnà cum ilius parte proportionali quae ipsis 17 debetur minutis: conficiunt gradus 6, &minuta ferè 50. Tantum itaque arcum Zodiaci intra praefatas 13 horas, &17 minuta, Lunam perambulasse iudicabis. Quòd si praedi ctos 6 gradus &50 minuta, 13 gradibus &50 minutis Cancri veri motus Lunaris superius adinuenti addideris: consurgent gradus 20, &minuta 40 eiusdem Cancri. Tantus est verus motus ipsius Lunae, cùm ea praeassumpto die ad radicalem, hoc est, Parisiensem Meridianum perducetur.