Latin
Problema 4
Oronce Finé, Quadratura circuli 83
Unproofread scanNot analysed yet
Problema 4. Vota rursum oblati cuiusuis diei naturalis hora atque minuto, Luna ad alterius cuiuscunque loci, quàm radicalis, peruentura sit Meridianum: Et quam Zodiaci partem ipsius applicationis tempore Luna occupauerit, vnà cum ipsius Lunae latitudine, consequenter obseruare. ¶Reliquum à quo principaliter susceptum uidetur pendere negotium, est diligenter inuenire, dato quouis loco &anni tempore, quota hora atque minuto, Luna ad ipsius dati loci (cuius differentia longitudinalis, respectu loci radicalis obseruanda proponitur) peruentura fuerit Meridianum: Et sub qua simul Zodiaci parte, tunc temporis eadem Luna constituetur. Hoc autem partim instrumentorum adminiculo, partim verò Astronomica supputatione, deprehendere necessum est. IIn primis itaque paratum Horologium (quale secundo recitauimus problemate) semel aut bis in die, lucente Sole, iustificandum est, circa futurae potissimum obseruationis tempora: idque per horarium aliquod instrumentum, ad ipsius dati loci latitudinem (quam prius supponimus examinatam) fabricatum. Praeparata insuper Sphaera materiali, &eo modo constructa, ac ijs ornata circulis, velut eodem problemate secundo praemonuimus, vnà cum Triquetro, siue Ptolemaei (vt vocant) regulis: erigatur ipsius instrumenti longior regula perpendiculariter, super quopiam oblati loci plano ad libellam de industria praeparato, in quo prius descripta sit linea meridiana: tali quidem artificio, vt idem instrumentum quaquauersum facilè circunuolua tur, reuoceturque totum sub ipsius dati loci Meridianum. Construitur autem hoc regularum instrumentum (si forsitan illius ignores compositionem) in hunc, qui sequitur, modum. Fabricandae sunt ex electa quapiam &dura materia, tres vniformes &quadrangulares regulae: quarum prima vocetur ab C, secunda verò a d, tertia denique bde. quarum insuper regularum partes a b/ &2 ¶His ita constructis, &praeparatis: cùm Lunare corpus visibile fuerit, &super Horizontem exaltabitur, siue id interdiu aut noctu acciderit, &ad ipsum dati loci videbitur accedere Meridianum: dispones taliter supradictarum regularum instrumentum, vt singulae regulae sub ipso locentur Meridiano, hoc est, in directum lineae Meridianę feg, regulis a d/ &bde/ in oppositam Lunaris corporis partem conuersis.