# Quadratura circuli 89

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/89

Quòd si forsitan Luna eodem temporis momento, & sub eadem Zodiaci parte constituta, ad vtrunque & radicalem & dati loci peruenerit Meridianum: nulla intercidet longitudinis differentia, eritque tunc ipse datus locus sub eodem Meridiano quo & radicalis locus de necessitate constitutus, sola ab eo differens latitudine. ¶ Resumatur in clariorem singulorum elucidationem, datum problemate tertio supputationis exemplum: quo Luna ad radicalem. & Parisiensem Meridianum inuenta est applicare hora 13, minuto ferè 47, à meridie quindecimi diei Nouembris, huius anni 1543: ipsa Luna sub 20 gradu, & 40 minuto Cancri tunc progrediente. Cuius quidem Lunaris motus ascensio recta, fuit graduum 112, & minutorum 35. Per obseruationem autem factam, iuxta traditionem quarti problematis, supponatur eadem Luna ad dati cuiuspiam lo ci Meridianum peruenisse hora 14, vnà cum 17 minutis, à meridie eiusdem vndecimi diei Nouembris supputatis: & possidere tunc 20 gradum, cum 25 minutis ipsius Cancri, haberéque latitudinem bo realem vnius gradus, & minutorum 24. Erit igitur ipsius Lunaris motus ascensio recta, graduum 112, & minutorum 19. Horum itaque motuum Lunarium differentia, est 15 minutorum: & ipsarum rectarum ascensionum differentia, minutorum 16. Differentia porrò tem poris supradictarum applicationum Lunae, est 30 minutorum vnius horae: quibus respondent 7 gradus, & 30 minuta Aequatoris. A quibus eadem 16 minuta detrahenda sunt: & relinquentur gradus 7, & minuta 14. Tanta est differentia longitudinis Meridiami ipsius dati loci, & radicalis siue Parisiensis. Et quoniam tempus applicationis Lunae ad dati loci Meridianum majus est, & verus motus illius minor, quàm sub Parisiensi & radicali Meridiano: idcirco datus locus, orientalior est Parisiensi. Addenda est igitur ipsa longitudinis differentia, ipsi Parisiensi & radicali longitudini, quam prędiximus fore 23 graduum & 30 minutorum. Consurget enim tandem vera ipsius dati loci longitudo, à fixo Meridiano, per occiduum nostrae habitabilis limitem pertranseunte, versus ortum numeranda: graduum quidem 30, & minutorum 44. Quemadmodum ea quae sequitur videtur explanare formula. G.iij. It5. ( Prim erem pi sormuls. ¶ TETREE AEEeaIonis Lule, ad Meri llunum Patisces. Verus motus Lunae eodem applicationis EmPOEES Ai censio Besta Ciuidsem vet motus Laulie. i. TeE AElicationis Lue, ad dat Ioe Meriedianum. Differentia lupradictorum temporum. Areus Aecunto tis selbondes ipsi dilserentis. ( Veras motus Lurea codsetm appliceationis benmipore.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
