# Quadratura circuli 94

Oronce Finé, Quadratura circuli, SPHAERIVM GEOGRAPHI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/94

Vnusquisque praeterea quadrans eiusdem bcde / circuli, in 90 gradus solito more diuidatur. Et applicata ex centro a/ regula, per singulas cuiuslibet quadrantis diuisiones, singulorum graduum, in minori & intrinseco trium circulorum interuallo, annotentur distinctiones: in maiori porrò & exteriori eorundem circulorum interstitio, ipsi gradus prominentioribus lineolis quinarijs distribuantur ordinibus, atque singuli ordines suis exprimantur numeris, à punctis b/ & d, versus c/ & e/ puncta, à quinario vsque ad 90 vtrinque distributis. Hic igitur circulus be de, Aequatorem repraesentabit: & eius centrum a/polum Mundi, super loci radicalis Horizontem exaltatum. Linea autem bd, eiusdem loci radicalis proprium ac fixum Meridianum: ad cuius latitudinem ipsum fabricatum est instrumentum. Transuersalis porrò linea cae, partem recti imitabitur Horizontis. Et proinde punctum b, australem ipsius patentis hemisphęrij partem, c/ortiuam, d/borealem, & e/ occiduam respondenter designabit: quemadmodùm ex ipsa quae sequitur instrumenti potes elicere descriptione. IHis in hunc modum optimè praeparatis, Horizon obliquus, vnà cum illius vertice, ad suscepti loci radicalis latitudinem describatur: cuiusmodi est Horizon c fe, ad Parisiensem latitudinem, quae est graduum 48, & minutorum ferè 40 delineatus, cuius superior vertex punctum g. Nam ipsum locum Parisiensem (veluti proximo fecimus opere) in aliorum locorum communem radicem, meritò placuit eligere. Consequenter inscribantur circuli eidem Horizonti paralleli, circa idem verticale punctum g/ versus Horizontem ipsum gradatim, aut per duorum ad minus graduum interualla distributi: quorum minimus, centrum habeat sub ipso vertice g. Describantur pręterea circuli, quos verticales, seu progressionum circulos appellant, ab eodem vertice g, in ipsum obliquum Horizontem c feprocidentes: illumque aut gradatim, vel ad duorum saltem graduum distribuentes interualla. Quemadmodùm ex ipsa vulgati Planisphęrij, siue Astrolabij fabrica, colligere vel facilè potes. Horum porrò circulorum verticalium, is qui signanter verticalis appellatur, & qui Meridianum bg d/ ad rectos diuidit angulos, esto ege: qui vnà cum eadem linea Meridiana bgd, ipsum patens hemisphaerium in quatuor partes siue quadrantes diuidit.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
