Latin
Ad Episcopos Galliae
Orosius, Paulus, Libellus Emendationis Sive Satisfactionis 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc igitur Dominum Deum meum, secundum magnum pietatis sacramentum, sicut in carne natum, in carne passum, in carne mortuum, in carne suscitatum, in carne elevatum, in carne glorificatum credo atque confiteor: ita ipsum proprie in eadem carne credo esse venturum ad faciendum judicium in vivos et mortuos; atque ab eodem pro merito proprio unumquemque sempiternum habere prae· mium. Ut autem et hinc nihil cuiquam in suspicione derelinquam, tunc dixi, immo ad objecta respondi, Dominum nostrum Jesum Christum secundum hominem ignorare. Sed nunc non solum dicere non praesumo, verum etiam priorem anathematizo prolatam in hac parte sententiam: quia dici non licet, etiam secundum hominem ignorasse Dominum prophetarum. Causarum vero caeteras quaestiones, aut intentione, aut exhortatione, aut in fraterna collatione protulimus. Ubi si forte sensu magis quam fide discrepavimus, quia longum est ire per singula, secundum hujus epistolae fidem, ita nos illas omnes, sicut ordo Ecclesiae catholicae tenet, aut suscipere aut reprobare testantes, Dominum Christum non aliud profitentes, et aliud habentes in corde, sincerissime confitemur. Sane ad condemnandam a nobis totius haeresis infamiam, quia catholicos nos ex catholicis semper secundum puram conscientiam novimus, anathema omnibus haereticis dicimus, Photino, Ario, Sabellio, Eunomio, Valentino, Apollinari, Manichaeo, et universis contra sanam doctrinam venientibus: qnia etsi lapsi sumus lingua vel sensu, non tamen voluntate vel corde, sicut scriptum est: Qui labitur lingua, sed non ex corde: quis esi enim qui non delinquit in lingua sua (Eccli. XIX, 16, 17)? Equidem, domini mei venerandissimi et beatissimi sacerdotes, prout potui filius pacis secundum Apostolum dicentem: Qui observaverit totam legem, offendet autem in unum, factus est omnium reus (Jac. II, 10); non in paucis, sed in grandibus offendens, feci me ex toto corde in omnibus reum. Sed in hoc perfectam probavi charitatem eorum qui me persecuti sunt, non tamen gratis: quod tam velociter pleno amore susceptus sim emendatus, quam intentione perfecta et aemulatione insecuti sunt aberrantem. Mihi autem, teste Deo loquor, desiderabilis omnium et optabilis pax est. Quod superest, nunc iterum iterumque deprecamur, date veniam ignoscendo nobis, et impetrate orando pro nobis. Opto vos, patres, in Deum vivere. Ege Leporius libellum meo sensu dictatum, in quo fidem meam, Deo volente, in finem usque tenebo, medullitus exprimere volens coram sanctis episcopis in Ecclesia Carthaginiensi relectum subscripst. Ego Domninus hanc fidem teneo, confiteor, huicque subscripsi. Ego Bonus hanc fidem teneo, confiteor, huicque subscripsi. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginiensis oblato a Leporio libello ac relecto subscripsi. Augustinus episcopus Hipponereiensis regionis oblato nobis a Leporio libello subscripsi. Florentius episcopus Hipponiensium Diarritorum oblato nobis a Leporio libello subscripsi. Secundus episcopus ecclesiae Aquensis, sive Megarmitanae, oblato nobis a Leporio libello subscripsi.