# Libellus Emendationis Sive Satisfactionis 1.9.11-18

Orosius, Libellus Emendationis Sive Satisfactionis, 1.9.11 to 1.9.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/libellus-emendationis-sive-satisfactionis/1.9.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/libellus-emendationis-sive-satisfactionis/1.9.11

Non enim tradito spiritu caro mortua poterat hoc clamare; alioquin mortuum Christum in veritate quis crederet? Deus non in passionibus hominem, qui in homine secundum carnem dignatus est pati, sed corpus in morte, et juxta legem excessus humani, divinitas cum unita sibi anima, non crucifixum hominem reliquit in poenam, sed exanimem carnem deseruit ad tempus: et tam Christus filius Dei tunc mortuus jacuit in sepulcro, quam idem Christus filius Dei ad inferna descendit; sicut beatus Apostolus dicit: Quod autem ascendit, quid est nisi etiam quod descendit primum in inferiores partes terroe? Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos (Ephes. IV, 9, 10). Ipse utique Dominus ac Deus noster Jesus Christus unicus Dei, qui cum anima ad inferna descendit, ipse cum anima et corpore ascendit ad coelum; quo et hic et in futuro Deum hominemque perfectum, eumdemque filium Dei, Deum verum in aeterna saeculi veneremur.

---

Orosius, Paulus, Libellus Emendationis Sive Satisfactionis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp586/tmp586/tmp586.tmp586.opp-lat1.xml.
