# Liber Apologeticus 11.1-4

Orosius, Liber Apologeticus, 11.1 to 11.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/11.1

Infelix, o homo, secundum ueritatem sententiae Dei! Pater te attrahit, Filius tecum et Spiritus consolator, et in hac tanta diuinae maiestatis circumstantia audes dicere: 'gratia quidem Dei adiuuante sed mea possibilitate sum quod sum'! adseris enim nunc post hanc sociam antiquo errori emendationem: potest homo sine peccato esse cum Dei adiutorio; quamquam in libro tuo, quem Testimoniorum titulatione signasti, haec ipsa sententia hoc modo scripta sit, posse hominem sine peccato esse et facile Dei mandata custodire, si uelit. nulla ibi gratia Dei, nullum adiutorium nominatum est, quamlibet crebro dicas de gratia Dei: non ideo negaui, quia non dixi, sed ideo dixisse accipiendus sum, quia non negaui. quasi uer et Susanna ideo de adulterio confessa credenda sit, quia arguentibus aliis non negauit , aut testimonium falsorum testium Dominus Iesus, quia tacuit, adprobauerit. quodsi apud uos non negasse dixisse est et tacuisse clamasse est, frustra Dauid postulat: pone, Domine, custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis: frustra et ego me non dixisse, in quo arguor, testibus et testificatione confirmo, ei alter audire potuit, quod meus sermo non dixit.

---

Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml.
