Latin
11.6 to 11.8
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 11.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
in hoc enim repugnat tibi ipsa ueritas et reolamat. quid per fastidiosum tumorem nausiantemque uerecundiam non necessarium tibi ia ore tuo adiutorium Dei detines, qui facilia tibi arbitraris cuncta? summis labiis me honoras, cor autem tuum longe eat a me. non est opus duobus in operatione, quod uni facile est, frustraque se gratia diuinitatis interserit, ubi fatetur se homo, quod facile possit, si uelit. tu uolenti facilia esse mandata dixisti, at ego etiam illud adsero, quod et difficilia dicas conpleri. tamen quoquo modo per hominem posse promittas, Dominum exprobras inuidiae, qui adiuncto adiutorio suo temptet adscribere, quod solus per uoluntatem homo potuisset implere. aut tolle homini si uelit et gratiae adscribe quod possit ant, quia homini tribuis posse cum uelit, remoue simulatam gratiae palpatam nec cohaerentem participationem et nudam ex abundantia cordis profitere blasphemiam.