Latin
Chapter 13
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 13.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce inflatus spiritu carnis tuae, tamquam super nihil sit, libero superbus arbitrio gloriaris et dicis 'peccator sum quia uolo; pecoo dum uolo; cum autem rursum uoluero, possum esse sine peccato'. quod dicis 'pecco cum uolo' uerum est, quia et quod opere non feceris, cogitatione fecisti; rursus cum uolo, non pecco' durum quidem ac difficile, nec semper omni subest, sed tamen aliquando fieri posse non dubium est;