Latin
Chapter 14
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 14.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicis cego dixi hominem sine peccato secundum hunc sensum: peccator cum ingemuerit, tunc saluus erit, hoc est, tunc ad salutem incipiet pertinere'. tamen sine peccato statim non erit. Dominus enim cum intrasset domum Zaohaei credentis, ait: hodie salus domui huic facta est. numquid, si unus credidit, statim uniuersa domus familia sine peccato fuit, cui tunc utique maiore domus credente initium salutis intrauit?