# Liber Apologeticus 16.8-11

Orosius, Liber Apologeticus, 16.8 to 16.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/16.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/16.8

spiritu consilii diuitem, quo moneat malum nec cogitandum; spiritu uirtutis potentem, quo adfirmet posse esse hominem sine peccato; spiritu scientiae inflatum, quo sperat, nisi qui scientiam legis habuerit, sine peocato esse non posse; spiritu pietatis exuberantem, quo doceat inimicum uelut amicum diligendum oblitus, quia ipse dixerit, inimico omnimodis non oredendum; spiritu timoris Dei cohonestatum, quo post multam crapulam nouissime expergefactus adiungit, posse hominem sine peccato esse non sine adiutorio Dei, et per hos praesumptionum, ut arbitror, gradus non reformidat ascendere usque in id elatus, ut dicat, quia in similitudinem Christi perfecta sui potentia plenus in toto super eum descenderit Spiritus Sanctus et manserit; cum tamen hoc illi soli a Patre Deo datum sit, eui etiam dedit nomen, quod est super omne nomen, qui solus sine peocato est et ingreditur sine macula, apud quem manet ipsum sanctificationis unguentum. nos autem in odorem unguentorum eius currimus et interim super nos aurae uitalis adflatu dulcia uitae spiramina Domino praecedente captamus.

---

Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml.
