Latin
17.1 to 17.7
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 17.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicis: Ccur tanta me lacessis iniuria, cur tam arrogantis uerbi inuidia grauas? egone me seruus conparare audeam Domino meo, egone terra et cinis conferam Verbo Dei? egone morti obnoxius dici debeam uictori mortis aequalis?' bene quidem, o condemnata nequitia, dans testimonium Deo humiliaris in uerbis, sed aliter sensus tuus clamat in paginis. dicis hominem posse esse sine peccato; iterum ac saepius repeto. homo, qui hoc potest, Christus est: aut praesume nomen aut depone fiduciam. Deus illud uni tantum donauit et hoc non nisi primogenito in multis fratribus. sic catholica fide traditur, sic tenemus. sane Dominus noster admonuit infideles: ego ueni in nomine Patris mei, et non me recepistis. ueniet alius in nomine suo, forsitan ipsum recipietis. aut nobiscum illum, cui credimus peccatores, unum sine peccato eundemque unigenitum sequere aut, si tu es ille alius, confitere. ipse est dominus Iesus, qui morte deuicta et diabolo triumphato ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus; de cuius plenitudine nos omnes accepimus; sicut apostolus docet: unicuique autem nostrum data est gratia. secundum mensuram donationis Christi. et ad Romanos idem magister gentium scribit: dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter uos: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique, sicut Deus diuisit mensuram fidei. deinde ad Corinthios praedicat: diuisiones uero gratiarum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones operationum sunt, idem autem Dominus; et diuisiones ministrationum sunt, idem uero Deus qui operatur omnia in omnibus, et post enumerationes plurimas gratiarum atque uirtutum subicit: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult.