# Liber Apologeticus 17.8-13

Orosius, Liber Apologeticus, 17.8 to 17.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/17.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/17.8

deinde per conparationem membrorum in corpore hominis manifestat corpus unitatis Ecclesiae ex disparibus operum modis in unam perfectionis conuenire concordiam, probans nullam penitus esse membrorum, quod non egeat alterius ope atque conpage, ipso domino capite constituto, in quo sunt omnes sensus ac thesauri sapientiae ac scientiae absconditi. unde et nobis dedit sensum, per quem sciremus, quod est Verbum in Christo Iesu, in quo est omnis plenitudo diuinitatis corporaliter; in quem iuxta testimonium Iohannis descendens Spiritus Sanctus et permanens in ipso, esse Dominum declarauit. itaque si et nemo habet, nisi qui a te petit, et nemo nisi secundum diuisionem mensuramque accipit et, qui acceptum habet, ad ipsum custodiendum alieno eget auxilio: qua, rogo, amentia sibi de plenitudine promittit, qui in singularitate non sufficit? de Domino euangelista testatur: erat autem lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. dicit uero Dominus apostolis suis: uos estis lux huius mundi. ibi in solo Domino lux tota, quia uera: hic in cunctis apostolis lux quidem, sed de luce quae tota est. et cum hoc in apostolis ita est, in quorum electione uniuersum Ecclesiae corpus adsumptum est, quid nos — nos, inquam, et singuli — quid post eos uideri possumus, nisi secundum apostolum Petrum homines ignari credentes tantum per fidem euangelico pheticoque sermoni, tamquam lucernae lucenti in caligoso loco? quasi inlnstrati etiam ipsi persuademur, nt praeparatae in operibus bonis sint lucernae ardentes in manibus nostris, quae multimodis temptationibus fatigatae et defectu semper proprio et uerbere periclitantur alieno. unde et Dominus in Euangelio ait: et si ipsa lux, quae in nobis est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?

---

Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml.
