Latin
19.5 to 19.6
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 19.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ordinem suum conposita bene natura custodit ac per hoc Deus elementariis semel cursibus constitutis facit inde, quia fecit'. quid ergo de illa sententiae parte, quae sequitur, opinaris? dat pluuiam super iustos et iniustos. utique qui dat, cum uult dat et ubi uult dat, uel dispensando dispositam constitutionem uel effundendo propriam largitatem. ac ne secundum amentiam impietatis tuae etiam hoc euacuare mediteris, audi prophetam super hac ueritate testantem: qui aduocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen est illi. quid uero dicam. de spe uera generis humani, quia omnis qui arat, in spe arat. sperare autem non est possibilitatis propriae sed largitatis alienae.