Latin
2.1 to 2.4
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 2.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Contra hunc serpentem suffocantemque halitum multa utique beatissimi quos supra memorauimus uiri et multifaria saueolentia scripturarum unguenta conficiunt et ad reficienda aestuantium corda populorum fragrantissimum thymiama cum oblatione orationis incendunt. sed hoc parum est, incerto propemodum auctore contendere et contraria substituendo contrariis infectum pestifero halitu aerem temperare, nisi ipsi in medium protrahantur proteranturque serpentes. qui cum tuendi solius capitis causa reliquum conoisioni atque iniuriae corpus exponunt nihil damni arbitrantes ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas uenenatasque in se obtinet linguas, si etiam membris omnibus amputentur: nobis sufficere uidetur temperando saltem putori satisfacere, ipsos autem a penetralibus non mouere ? —quasi ullus exhalationis fetidae finis sit nisi auctore finito -et inter haec illud Salomonis testimonium non occurrit? unus aedificans, alius destruens, quis eorum proficiet nisi labor?