Latin
21.3 to 21.8
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 21.3-8
Unproofread scanNot analysed yet
unde et Petrus apostolus admonet dicens: reoipientes finem fidei uestrae, salutem animarum. de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in nos gratia Dei prophetauerunt. ex quo euidentissime declaratum est, nemini hominum Dei deesse adiutorium, praesertim cum et seductor insistat et insit infirmitas. Confusa euacuataque oalumnia est caeci arguentis, qui ait: forte tu Dei adiutorium negas?' sed, quoniam de Iob fecimus mentionem et superiori testimonio recensum est Domino dicente homo sine crimine, uerax Dei cultor, abstinens se ab omni malo —solet enim a nobis saepissime dictitari ad probandum hominem sine peccato posse esse, quia fuerit, hoc est, quia et Iob testimonio Dei homo sine crimine est dictus et uerax et Zacharias sine querella in euangelio probatus ostenditur —:dixit Dominus de Iob homo sine crimine, numquid dixit sine peccato'? peccatum enim cogitatio concipit, crimen uero non nisi actus ostendit. esse etiam sine querella eorum cognitioni iudicioque adscribitur, quibus in promptu est, in facie quidem mansuetudinem aspicere sed cordis bella nescire. unde et Paulus confidenter iubet dioens oportet enim episcopum sine crimine esse; -et alibi generale dat testimonium Corinthiis atque adserit: ita ut non indigeatis in ulla gratia, expectantes reuelationem Domini nostri Iesu Christi: qui et confirmabit uos usque in finem sine crimine. ecce Paulus quos testimonio suo usque in finem confirmat esse sine crimine, mox eosdem in eadem epistula corripit scribens: iam quidem omnino delictum est in uobis, quod iudicia habeatis inter uos. sub uno titulo iisdemque personis ecce sine crimine, ecce delictum: unde declarat, non statim sine delicto adseri quem uideas sine crimine nominari.