Latin
23.1 to 23.2
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 23.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
De inmaculato autem ubicumque Scriptura pronuntiat; sicut Dauid ait beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege Domini, sana doctrina traditum reor, quia uere beati sint qui sunt inmaculati in uia, hoc est perfecta fide in ueritate gradientes, non declinantes haeretica prauitate neque in dexteram neque in sinistram. uia Christus est, qui per Spiritum Sanctum ducit ad Patrem. igitur qui sine macula atque lepra nec conuiolatus ab his, quorum sermo serpit ut cancer, uenerandae gloriam Trinitatis audit credit intellegit, beatus in fide inmaculatusque consistit.