# Liber Apologeticus 25.1-5

Orosius, Liber Apologeticus, 25.1 to 25.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/25.1

Habentes utique gratiam et adiutorium Dei, tamen sine peccato esse nec obtinere Dauid nec Salomon ualuit custodire; et Iouiniani filius, ut omnipotens Deus pro ipso discipulisque eius tantum rerum ordinem mutet, sperat! quod si factum forte non fuerit, Deum inpossibilitatis accuset? 'potest, inquit, homo esse sine peccato, tamen cum Dei adiutorio*. quid faciam? tolerabo interim pannum nouum uestimento ueteri conligatum, donec emendationis miserae falsitatem peior scissura patefaciat. concedo enim, ut contra ducem ueritatis loquentis cum dixerit potest homo si uelit', dixisse uideatur potest homo cum adiutorio Dei'. nunc demum mihi uelnti ad exordium propositionis sermo reuocandus est et paulisper iniuriae dolore seposito cum reuerentia disputandi ad celsitudinem capitis recurrendum. capnt enim nostrum est Christus Iesus, quem, sicut apostolus ait, proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae, propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentationem Dei et ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustifieans eum, qui ex fide est Iesu. itaque propitiator per fidem in sanguine suo positus ad ostensionem formamque iustitiae ipse est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. de quo Iohannes usque ad ipsam paene inaccessibilem lucem introductus exclamat in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt.

---

Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml.
