Latin
28.1 to 28.6
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 28.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
dicit Petrus in salutem paratam reuelari in tempore nouissimo; testatur et Paulus, quod proposuit in eo in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo; et nunc nobis nescio quis quasi rana e caeno emergit et personat: cquid mihi est expectare tempus, expectare iudicium. Deus si potest, semper potest: si semper potest, personarum acceptor non est'! potest ergo et modo potest et in te uere personarum acceptor probandus, si, quod in omnibus potest et utique acturus in tempore suo est, in te solo ante tempus faceret, quod neque in Moyse fecit, cui unum tantummodo in hac uita peccatum exprobrauit et tamen ante mortem remisit, quem ob hanc culpam mori iussit, ne terram repromissionis intraret. audiat ergo Salomonem super ordinatione temporum et Dei constitutione testantem: omnia tempus habent et suis spatiis transeunt uniuersa sub caelo. tempus nascendi et tempus moriendi. tempus plantandi et tempus euellendi quod plantatum est. tempus occidendi et tempus sanandi. deinde alio loco dicit: uidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem et dixi in corde meo: iustum et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. quamobrem, o homo uacue, si quam fiduciam habes, patienter expecta ordinem Dei, quem dignatus est et ipse Dominus expectare qui fecit: facastus sub lege, qui fecerat legem. audi ipsum tibi dicentem: non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. aut si uis apertius accipere testimonium, quia cum utique possit Deus tamen pro ipsa sui ordinatione non faciat, dicit ad Petrum: an putas non posse me modo rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? sed quomodo conplebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?