Latin
29.6 to 29.9
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 29.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Dopiinus clamat: spiritus quidem promptus, caro autem infirma. clamat Abraham: ego autem terra et cinis. clamat lob: homo putredo et filius hominis uermis. clamat Esaias: o miser ego, quoniam conpunctus sum, quia, cumsim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem. clamat Hieremias: anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: uide Domine et miserere. clamat Abacuc: custodini me et expauit uenter meus a uooe orationum et intra me turbata est habitudo mea. clamat Dauid: exaudi me in tua iustitia et non intres in iudicium cum seruo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. clamant omnes apostoli infirmitatis timore turbati: Domine, libera nos, perimus. clamat Iohannes: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. clamat Iacobus: in multis enim offendimus omnes. clamat Paulus: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum. et ut generaliter uniuersorum clamet infirmitas, clamat Spiritus Sanctus in sanctis: omnis caro faenum et gloria hominis sicut flos faeni. faenum. aruit, flos decidit; uerbum autem Domini manet in aeternum.