# Liber Apologeticus 30.3-9

Orosius, Liber Apologeticus, 30.3 to 30.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/30.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/30.3

quid hac increpatione peruersius? exprobras Ecclesiae catholicae, cuius nos uiscera sumus, quod quasi dicere desperando uideatur, quod Deus auctor hominis inposuerit homini quod ferre non possit: cuius tamen fidelissima est et ore et humilitate professio, Deum et primo omnia possibilia praecepisse et nemine tamen possibilia complente — propter quod subditus fit omnis mundus Deo — postea pondus praecepti substituta gratiae indulgentia subleuasse. ueramtamen ta, serue nequam et maligne, qui quod tibi dominus tuus remisit, a conseruis tuis conaris exigere: tuum primum sensum discutio et meum postea si uidetur explano. tu qui non posse ferri onus legis dixisse quosdam arguis, ergo tu te ipsum ferre posse confidis? o miser, qui secundum quod scriptum est dicis in corde tuo: diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus. numquid ad te locutus est Christns 'amen dico tibi, non tibi reuelauit caro et sanguis, sed pater meus qui est in caelis'? numquid tibi dixit 'tu uocaberis Cephas*? numquid tibi spopondit super hanc petram fundabo ecclesiam meam ? adtende enim quid Petrus apostolus Spiritu Sancto docente commoneat, qui ait: et nunc ergo nos quid temptatis Deum, inponere iugum collo discentium, quod neque patres nostri neque nos ipsi potuimus portare? sed gratia domini nostri Iesu Christi credimus nos posse saluos fieri, sicut et illi. Petrus apostolus dicit, quia ille nere Deum temptet, qui nunc homini onus legis moliatur inponere; contra autem tu obicis et minaris, quod ille criminetur iniustitiae Deum, qui per confessionem propriae infirmitatis ad gratiam spiritus a littera occidente confugiat.

---

Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml.
