Latin
31.8 to 31.9
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 31.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
sed quid ego haec a canfessione tua exigo, cum conuersationem tuam uulgus agnoscat P tu perfectus sine infirmitate, tu omnem legis sarcinam ferre possibilis, tu, inquam, homo inflate sed uacue, audi, si dignaris, Dominum Saluatorem te, si tamen hoc poteris, ad sancta reuocantem: amen dico uobis, quisquis non receperit regnum Dei uelut infans, non intrabit in illud. infans nihil in se habet, nisi quod diligit blandientem et quod panem suum non in sudore suo sed in precibus sperans alimoniam uitae simplici petitione consequitur, quam fiduciali opere non meretur: qua tu conparatione commonitus conuertere ad infantiam, ut reuertaris ad uitam.