# Liber Apologeticus 32.1-3

Orosius, Liber Apologeticus, 32.1 to 32.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/32.1

Et quoniam superius dixeram de possibilitate oneris sustinendi tuum primum sensum discutio et meum postea, si uideatur, explano': mea sententia est, quia et in hoc quoque peccamus, qui, cum infirmi sumus, de infirmitate conquerimur sicut apostolus ait numquid dicit figmentum ei qui se finxit, quid me finxisti sic? infirmitatis enittt querelia propriae uirtutis ambitio est, quoniam occulte adiutorium Dei fastidit, qui peculiarem fortitudinem quaerit. et hic diabolus est, qui dicit 'uiribus faciam'. ego autem secundum apostolum gloriabor semper in infirmitatibus meis, ut semper dicat cor meum Deo: in uelamento alarum tuarum exultabo, adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua.

---

Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml.
