Latin
32.5 to 32.6
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 32.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
pecdliare opus infirmitatis est in omni loco semper orare, ut omnipotens Deus, qui se spopondit non deserere, etiam iuuare non cesset. ecce enim Scriptura clamat infirmis: quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper, cui respondit pia. at uera. confessio :ecce sicut oculi seruerum in manibus Dominorum suorum, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nobis s. magna et qerta est 4e perfectione fiducia, cum omnipotens facit quod optat infimus, rursusque magna et certa est de confirmatione securitas, cum omnipotens seruat nec perdit infirmos; sicut scriptum est: ei autem, qui pote$t omnia abundantius facere quam petimus et intellegimus, secundum uirtutem quam operatur in nobis: ipsi gloria in Christo Iesu. quamobrem.