Latin
33.1 to 33.2
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 33.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque, quod solum et in quo solo liberum arbitrium pro- Scit, praebeat se unusquisque nostrum Deo terram uoluntariam: Dei enim agricultura sumus; Dei aedificatio sumus. mittat in agrum suum semen uerbum, credat in corde, ipse plantet, ipse riget, ipse fecundet, ipse tribuat incrementum, qui est uerus agricola. quod solum tamen in nobis pobest uoluntaria deuotio, ad continendam in se radioem seminis et . nutriendos uberes partus fideliter subministret semperque orationibus suis agricolam suum, ne inimicus zizania superseminare possit, exsuscitet. haec sit eius in opere Dei co* operatio, cum spe non dubia et caritate sincera.