# Liber Apologeticus 33.4-7

Orosius, Liber Apologeticus, 33.4 to 33.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/33.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/33.4

sufficit ergo unicuique ut habeat; at uero unde et ubi habeat, et humiliter agnoscat et patienter expectet, ne, dum non habet et habere Se credit, id ipsum quod habet auferatur ab eo. primum hominem peccantem de paradiso eiecit Deus, deinde primum in cruce credentem in paradisum Christus induxit. merito ergo quamdiu in paradiso non sum et in terra peregrinationis Adae maneo, sine peccato me esse non credo. si autem in paradisum gratia Dei transductus fuero, ibi perfectione mea et morte superata peccatoque deleto aeternam in conspectu Dei potentiae eius gloriam praedicabo. Haee ego, ut potui, beatissimi sacerdotes, causa fidei et simplicitatis exposui. non mihi succenseant qui laeserunt, si in aliquo per conparationes nominum titulantur. de quaestionibus uero aequanimiter ferant magisque, si timorem Dei habent, gaudeant responsum fuisse quod uerum est. ego teste Iesu Christo odisse me fateor haeresim, non haereticum, sed, sicut iustum est, interim propter haeresim haeretieum uito, quia et probaui et corripui. detestetur et damnet ore pariter ac manu et cunctis fraternitatis uinculo haerebit, quia scriptum est: inuicem onera uestra portate, et sic implebitis legem Christi.

---

Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml.
