Latin
Chapter 5
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
at ille cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem temptaret inducere, dicens, quia ad Abraham dictum esset a Domino: ambula coram me et esto sine macula, et Zachariam atque Elisabeth pronuntiatos esse iustos ambos ante Dominum, incedentes in omnibus iustificationibus Domini sine querela; —quod quidem ab Origene dictum ab eo proferri compluribus nobis notum erat —cui responsum per me est: nos filii Ecclesiae catholicae sumus; non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse. audeamus aut iudices super iudices. patres, quos uniuersa per Orbem Ecclesia probat, quorum communioni uos adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreuerunt: illis probantibus nos oboedire dignum est. cur interrogas filios quid sentiant, cum patres audias quid decernant?'