Latin
Chapter 9
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 9.2
Unproofread scanNot analysed yet
ait enim a nobis esse responsum: 'nec cum Dei adiutorio potest homo esse sine peccato*. hoc si quisquam. hominum ita dicendum putet, ut sub infirmitate hominis Deum non posse confirmet et omnipotentiae Dei aliquid inpossibile suspioetur in omni creatura caelestium et terrestrium et infernorum, hunc non tantum sententia mea dixerim blasphemum anathema detestandum, sed etiam uel in exemplum Nadab et Abiu diuino igne damnandum uel iuxta perditionem Dathan atque Abiron hiatu terrae receptum uiuum ad inferna mergendum.