# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.1.1-2

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.1.1-2

Et quoniam omnes propemodum tam apud Graecos quam apud Latinos studiosi ad scribendum uiri, qui res gestas regum populorumque ob diuturnam memoriam uerbis propagauerunt, initium scribendi a Nino Beli filio, rege Assyriorum, fecere - 2 qui cum opinione caeca mundi originem creaturamque hominum sine initio credi uelint, coepisse tamen ab hoc regna bellaque definiunt, 3 quasi uero eatenus humanum genus ritu pecudum uixerit et tunc primum ueluti ad nouam prouidentiam concussum suscitatumque uigilarit -: 4 ego initium miseriae hominum ab initio peccati hominis ducere institui, paucis dumtaxat isdemque breuiter delibatis. 5 sunt autem ab Adam primo homine usque ad Ninum 'magnum' ut dicunt regem, quando natus est Abraham, anni III :CLXXXIIII, qui ab omnibus historiographis uel omissi uel ignorati sunt. 6 a Nino autem uel Abraham usque ad Caesarem Augustum id est usque ad natiuitatem Christi, quae fuit anno imperii Caesaris quadragesimo secundo, cum facta pace cum Parthis Iani portae clausae sunt et bella toto orbe cessarunt, colliguntur anni II :XV, in quibus se inter actores scriptoresque omnium otia negotiaque triuerunt. 7 quapropter res ipsa exigit ex his libris quam breuissime uel pauca contingere, qui originem mundi loquentes praeteritorum fidem adnuntiatione futurorum et post subsequa probatione fecerunt: 8 non quo auctoritatem eorum cuiquam uideamur ingerere, sed quo operae pretium sit de opinione uulgata quae nobis cum omnibus communis est commonere: 9 primum quia, si diuina prouidentia, quae sicut bona ita et iusta est, agitur mundus et homo, hominem autem, qui conuertibilitate naturae et libertate licentiae et infirmus et contumax est, sicut pie gubernari egenum opis oportet ita iuste corripi inmoderatum libertatis necesse est, 10 iure ab initio hominis per bona malaque alternantia, exerceri hunc mundum sentit quisquis per se atque in se humanum genus uidet; 11 deinde cum ab ipso primo homine peccatum punitionemque peccati coepisse doceamur; porro autem cum etiam isti de mediis temporibus inchoantes, quamuis superiorum nusquam meminerint, nihil nisi bella cladesque descripserint - 12 quae bella quid aliud dicenda sunt, nisi uergentia in alterutrum mala; mala autem huiusmodi quae tunc erant, sicut et nunc sunt in quantum sunt, sine dubio aut manifesta peccata sunt aut occultae punitiones peccatorum -: 13 quid impedimenti est nos eius rei caput pandere, cuius illi corpus expresserint, et priora illa saecula, quae multo numerosiora monstramus, uel tenuissimo testari relatu similes miserias pertulisse ?

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
