Latin
Book 1
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.11
Not analysed yet
Item anno ante urbem conditam DCCLXXV inter Danai atque Aegypti fratrum filios quinquaginta parricidia una nocte commissa sunt. ipse deinde tantorum scelerum fabricator Danaus regno, quod tot flagitiis adquisiuerat, pulsus Argos concessit ibique indigne persuasis in facinus Argiuis Sthenelan qui eum profugum egentemque exceperat regno expulit atque ipse regnauit. 2 Busiridis in Aegypto cruentissimi tyranni crudelis hospitalitas et crudelior religio tunc fuit; qui innocentum hospitum sanguinem diis scelerum suorum participibus propinabat: quod exsecrabile sine dubio hominibus uiderim an ipsis etiam diis exsecrabile uideretur. 3 tunc etiam Terei Procnae et Philomelae incesto parricidium adiunctum atque exsecrabilius utroque conuiuium per infandos cibos additum, cum propter sororis pudicitiam ereptam praecisamque linguam filium paruulum mater occidit, pater comedit. 4 isdem temporibus Perseus a Graecia in Asiam transuectus est, ibi barbaras gentes graui diuturnoque bello domuit et nouissime uictor nomen subiectae genti dedit: namque a Perseo Persae sunt uocitati.