# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.15

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.15

Medio autem tempore apud Scythas duo regii iuuenes Plynos et Scolopetius, per factionem optimatium domo pulsi, ingentem iuuentutem secum traxere et in Cappadociae Ponticae ora iuxta amnem Thermodontem consederunt campis Themiscyriis sibi subiectis; ubi diu proxima quaeque populati conspiratione finitimorum per insidias trucidantur. 2 horum uxores exilio ac uiduitate permotae arma sumunt et, ut omnibus par ex simili condicione animus fieret, uiros qui superfuerant interficiunt atque accensae in hostem sanguine suo ultionem caesorum coniugum finitimorum excidio consequuntur. 3 tunc pace armis quaesita externos concubitus ineunt, editos mares mox enecant, feminas studiose nutriunt inustis infantium dexterioribus mammillis, ne sagittarum iactus impedirentur; unde Amazones dictae. 4 harum duae fuere reginae, Marpesia et Lampeto, quae agmine diuiso in duas partes uicissim curam belli et domus custodiam sortiebantur. 5 igitur cum Europam maxima e parte domuissent, Asiae uero aliquantis ciuitatibus captis, ipsae autem Ephesum aliasque urbes condidissent, praecipuam exercitus sui partem onustam opulentissima praeda domum reuocant, reliquae ad tuendum Asiae imperium relictae cum Marpesia regina concursu hostium trucidantur. 6 huius locum Sinope filia capessit, quae singularem uirtutis gloriam perpetua uirginitate cumulauit. 7 hac fama excitas gentes tanta admiratio et formido inuaserat, ut Hercules quoque cum iussus fuisset a domino suo exhibere arma reginae quasi ad ineuitabile periculum destinatus, uniuersam Graeciae lectam ac nobilem iuuentutem contraxerit, nouem longas naues praepararit, nec tamen contentus examine uirium ex inprouiso adgredi et insperatas circumuenire maluerit. 8 duae tunc sorores regno praeerant, Antiope et Orithyia. Hercules mari aduectus incautas inermesque et pacis incuria desides oppressit. inter caesas captasque complurimas duae sorores Antiopae, Melanippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo retentae. 9 sed Theseus Hippolyten matrimonio adsciuit, Hercules Melanippen sorori reddidit et arma reginae pretio redemptionis accepit. 10 post Orithyiam Penthesilea regno potita est, cuius Troiano bello clarissima inter uiros documenta uirtutis accepimus.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
