# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.16

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.16

Pro dolor, pudet erroris humani. mulieres patria profugae Europam atque Asiam, id est plurimas fortissimasque mundi partes, intrauerunt peruagatae sunt deleuerunt, centum paene annis euertendo urbes plurimas atque alias constituendo tenuerunt: nec tamen miseriae hominum pressura temporum deputata est. 2 modo autem Getae illi qui et nunc Gothi, quos Alexander euitandos pronuntiauit, Pyrrhus exhorruit, Caesar etiam declinauit, relictis uacuefactisque sedibus suis ac totis uiribus toti Romanas ingressi prouincias simulque ad terrorem diu ostentati societatem Romani foederis precibus sperant, quam armis uindicare potuissent; 3 exiguae habitationis sedem non ex sua electione sed ex nostro iudicio rogant, quibus subiecta et patente uniuersa terra praesumere, quam esset libitum, liberum fuit; semet ipsos ad tuitionem Romani regni offerunt, quos solos inuicta regna timuerunt. 4 et tamen caeca gentilitas cum haec Romana uirtute gesta non uideat, fide Romanorum inpetrata non credit nec adquiescit, cum intellegat, confiteri, beneficio Christianae religionis - quae cognatam per omnes populos fidem iungit - eos uiros sine proelio sibi esse subiectos, quorum feminae maiorem terrarum partem inmensis caedibus deleuerunt.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
