# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.19

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.19

Anno ante urbem conditam LXIIII nouissimus apud Assyrios regnauit Sardanapallus, uir muliere corruptior: qui inter scortorum greges feminae habitu purpuram colo tractans a praefecto suo Arbato, qui tunc Medis praeerat, visus atque exsecrationi habitus, mox etiam excitis Medorum populis ad bellum provocatus et victus ardenti pyrae se iniecit. exin regnum Assyriorum in Medos concessit. 2 deinde multis proeliis undique scatescentibus, quae per ordinem disserere nequaquam aptum uidetur, per uarios prouentus ad Scythas Chaldaeosque et rursus ad Medos parili uia rediit. 3 in qua breuitate pensandum est: quantae ruinae cladesque gentium fuere, quanta bella fluxerunt ubi totiens tot et talia regna mutata sunt. 4 post haec Medis Fraortes imperitauit, qui creberrimis Assyriorum Persarumque bellis XXII regni sui annos consumpsit. 5 post hunc Diocles regnauit, uir armis experientissimus semperque bellis immoratus: qui auctum late imperium moriens Astyagi dedit. 6 Astyages, uirili prole uacuus, Cyrum nepotem apud Persas genitum habuit. sed Cyrus mox ut adoleuit congregata Persarum manu auo certamen indixit. 7 porro Astyages oblitus sceleris sui quod in Harpalum dudum admiserat, cum filium eius unicum et paruulum interfecit epulandumque patri adposuit ac, ne quid infelicissimae orbitati felix ignorantia subtraheret, infames epulas ostensis patri cum capite manibus inproperauit, - 8 huius ergo facti immemor, ipsi Harpalo summam belli committit, qui acceptum exercitum statim Cyro per proditionem tradit. quo conperto Astyages raptis secum copiis in Persas ipse proficiscitur acriusque certamen instaurat, proposito suis, metu si quis e proelio cedere moliretur, ferro exciperetur. 9 qua necessitate instanter Medis pugnantibus pulsa iterum Persarum acies cum paulatim cederet, matres et uxores eorum obuiam occurrunt, orant in proelium reuertantur; cunctantibus sublata ueste obscena corporis ostendunt quaerentes, num in uteros matrum uel uxorum uellent refugere. 10 quo facto erubescentes in proelium redeunt et facta inpressione quos fugiebant fugere conpellunt. ibi tunc Astyages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit, eumque maximae Hyrcanorum genti praeposuit. in Medos uero reuerti ipse noluit. is finis imperii Medorum fuit. 11 sed ciuitates, quae tributariae Medorum erant, a Cyro defecerunt: quae res Cyro multorum bellorum causa et origo exstitit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
