# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.2.17-23

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 1.2.17 to 1.2.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.2.17

48 Mare Caspium sub Aquilonis plaga ab oceano oritur, cuius utraque circa oceanum litora et loca deserta incultaque habentur. inde meridiem uersus per longas angustias tenditur, donec per magna spatia dilatatum Caucasi montis radicibus terminetur. 49 itaque a mari Caspio quod est ad orientem, per oram oceani septentrionalis usque ad Tanaim fluuium et Maeotidas paludes quae sunt ad occasum, per litus Cimmerici maris quod est ab Africo, usque ad caput et portas Caucasi quae sunt ad meridiem, gentes sunt XXXIIII. 50 sed generaliter regio proxima Albania, ulterior sub mari et monte Caspio Amazonum nominatur. 51 Expliciti sunt quam breuissime fines Asiae. nunc Europam in quantum cognitioni hominis conceditur stilo peruagabor. 52 Incipit a montibus Riphaeis ac flumine Tanai Maeotidisque paludibus quae sunt ad orientem, per litus septentrionalis oceani usque ad Galliam Belgicam et flumen Rhenum quod est ab occasu descendens, deinde usque ad Danuuium quem et Histrum uocant, qui est a meridie et ad orientem directus Ponto accipitur. 53 ab oriente Alania est, in medio Dacia ubi et Gothia, deinde Germania est ubi plurimam partem Suebi tenent. quorum omnium sunt gentes LIIII. 54 Nunc quidquid Danuuius a barbarico ad mare Nostrum secludit expediam. 55 Moesia ab oriente habet ostia fluminis Danuuii, ab euro Thraciam, a meridie Macedoniam, ab Africo Dalmatiam, ab occasu Histriam, a circio Pannoniam, a septentrione Danuuium. 56 Thracia habet ab oriente Propontidis sinum et ciuitatem Constantinopolim quae Byzantium prius dicta est, a septentrione partem Dalmatiae et sinum Euxini ponti, ab occasu et Africo Macedoniam, a meridie Aegaeum mare. 57 Macedonia habet ab oriente Aegaeum mare, a borea Thraciam, ab euro Euboeam et Macedonicum sinum, a meridie Achaiam, a fauonio montes Acrocerauniae in angustiis Hadriatici sinus, qui montes sunt contra Apuliam atque Brundisium, ab occasu Dalmatiam, a circio Dardaniam, a septentrione Moesiam.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
