# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.2.40-44

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 1.2.40 to 1.2.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.2.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.2.40

82 Huic etiam Mevania insula proxima est et ipsa spatio non parua, solo commoda. aeque a Scottorum gentibus habitatur. Hi sunt fines totius Europae. 83 Africam ut dixi cum tertiam orbis partem maiores nostri accipiendam descripserint, non spatiorum mensuras sed diuisionum rationes secuti sunt. 84 mare hoc siquidem Magnum, quod ab occasu ex oceano oritur, in meridiem magis uergens angustiorem inter se et oceanum coartatae Africae limitem fecit. 85 unde etiam aliqui quamuis eam longitudine parem tamen multo angustiorem intellegentes, inuerecundum arbitrati tertiam uocare partem sed potius in Europam Africam deputantes, hoc est secundae portionem appellare maluerunt. 86 praeterea cum multo amplius terrae in Africa ardore solis quam in Europa rigore frigoris incultum atque incognitum sit - quippe cum omnia paene animantia uel germinantia patientius et tolerabilius ad summum frigoris quam ad summum caloris accedant - ea scilicet causa est, Africam per omnia situ et populis minorem uideri: quia et natura sui minus habeat spatii et caeli inclementia plus deserti. cuius descriptio per prouincias et gentes haec est: 87 Libya Cyrenaica et Pentapolis post Aegyptum in parte Africae prima est. 88 haec incipit a ciuitate Parethonio et montibus Catabathmon, inde secundo mari usque ad aras Philaenorum extenditur. post se habet usque ad oceanum meridianum gentes Libyoaethiopum et Garamantum. 89 huic est ab oriente Aegyptus, a septentrione mare Libycum, ab occasu Syrtes maiores et Trogodytae - contra quos insula Calypso est -, a meridie Aethiopicus oceanus. 90 Tripolitana prouincia, quae et Subuentana uel regio Arzugum dicitur, ubi Leptis Magna ciuitas est, quamuis Arzuges per longum Africae limitem generaliter uocentur, habet ab oriente aras Philaenorum inter Syrtes maiores et Trogodytas, a septentrione mare Siculum uel potius Hadriaticum et Syrtes minores, ab occasu Byzacium usque ad lacum Salinarum, a meridie barbaros Gaetulos Nathabres et Garamantas usque ad oceanum Aethiopicum pertingentes.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
