Latin
1.2.45 to 1.2.51
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.2.45-51
Not analysed yet
91 Byzacium Zeugis et Numidia . Zeugis autem prius non unius conuentus, sed totius prouinciae generale nomen fuisse inuenimus. 92 Byzacium ergo ubi Hadrumetus ciuitas, Zeugis ubi Carthago Magna, Numidia ubi Hippos regius et Rusiccada ciuitates sunt, habent ab oriente Syrtes minores et lacum Salinarum, a septentrione mare Nostrum quod spectat ad Siciliam et Sardiniam insulas, ab occasu Mauretaniam Sitifensem, a meridie montes Uzarae et post eos Aethiopum gentes peruagantes usque ad oceanum Aethiopicum. 93 Sitifensis et Caesariensis Mauretania habet ab oriente Numidiam, a septentrione mare Nostrum, ab occasu flumen Maluam, a meridie montem Astrixim, qui diuidit inter uiuam terram et harenas iacentes usque oceanum, in quibus oberrant Gangines Aethiopes. 94 Tingitana Mauretania ultima est Africae. haec habet ab oriente flumen Maluam, a septentrione mare Nostrum usque ad fretum Gaditanum quod inter Abennae et Calpes duo contraria sibi promunturia coartatur, ab occidente Athlantem montem et oceanum Athlanticum, sub Africo Hesperium montem, a meridie gentes Autololum, quas nunc Galaules uocant, usque ad oceanum Hesperium contingentes. 95 Hic est uniuersae terminus Africae. nunc insularum, quae in Nostro mari sunt, loca nomina et spatia dimetiar. 96 Insula Cypros ab oriente mari Syrio, quem Issicum sinum uocant, ab occidente mari Pamphylico, a septentrione Aulone Cilicio, a meridie Syriae et Phoenices pelago cingitur. cuius spatium in longo tenet milia passuum CLXXV, in lato milia passuum CXXV. 97 Insula Creta finitur ab oriente Carpathio mari, ab occasu et septentrione mari Cretico, a meridie mari Libyco, quod et Hadriaticum uocant. habet in longo milia passuum CLXXII, in lato L. 98 Insulae Cyclades -quarum est ab oriente prima Rhodos, a septentrione Tenedos, a meridie Carpathos, ab occasu Cythera -ab oriente finiuntur litoribus Asiae, ab occidente mari Icario, a septentrione mari Aegaeo, a meridie mari Carpathio. sunt autem omnes Cyclades numero LIIII. hae tenent a septentrione in meridiem milia passuum D, ab oriente in occasum milia CC.