Latin
1.2.7 to 1.2.11
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.2.7-11
Not analysed yet
15 In his finibus India est, quae habet ab occidente flumen Indum, quod Rubro mari accipitur, a septentrione montem Caucasum; reliqua ut dixi Eoo et Indico oceano terminatur. 16 haec habet gentes XLIIII, absque insula Taprobane, quae habet decem ciuitates, et absque reliquis insulis habitabilibus plurimis. 17 A flumine Indo, quod est ab oriente, usque ad flumen Tigrim, quod est ad occasum, regiones sunt istae: Arachosia Parthia Assyria Persida et Media ,situ terrarum montuoso et aspero. 18 hae a septentrione habent montem Caucasum, a meridie mare Rubrum et sinum Persicum, in medio autem sui flumina praecipua Hydaspem et Arbim. in his sunt gentes XXXII. 19 sed generaliter Parthia dicitur, quamuis Scripturae Sanctae uniuersam saepe Mediam uocent. 20 A flumine Tigri usque ad flumen Euphraten Mesopotamia est, incipiens a septentrione inter montem Taurum et Caucasum. 21 cui ad meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, nouissime Arabia Eudaemon, quae inter sinum Persicum et Arabicum angusto terrae tractu orientem uersus extenditur. 22 in his sunt gentes XXVIII. 23 A flumine Euphrate, quod est ab oriente, usque ad mare Nostrum, quod est ab occasu, deinde a septentrione id est a ciuitate Dagusa, quae in confinio Cappadociae et Armeniae sita est haud procul a loco ubi Euphrates nascitur, usque ad Aegyptum et extremum sinum Arabicum, 24 qui ad meridiem longo angustoque sulco saxis insulisque creberrimo a Rubro mari id est ab oceano occasum uersus extenditur, Syria generaliter nominatur, habens maximas prouincias Commagenam Phoeniciam et Palaestinam, absque Saracenis et Nabathaeis quorum gentes sunt XII. 25 In capite Syriae Cappadocia est, quae habet ab oriente Armeniam, ab occasu Asiam, ab aquilone Themiscyrios campos et mare Cimmericum, a meridie Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicium sinum, qui spectat contra insulam Cyprum.