# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.20

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.20

Ea tempestate Phalaris Siculus Agrigentinos arrepta tyrannide populabatur. 2 qui crudelis mente, commentis crudelior, omnia nefarie in innocentes agens, inuenit aliquando quem iuste puniret iniustus. 3 nam Perillus quidam aeris opifex adfectans tyranni amicitiam, aptum munus crudelitati illius ratus, taurum aeneum fecit, cui fabre ianuam e latere conposuit, quae ad contrudendos damnatos receptui foret: ut cum inclusus ibidem subiectis ignibus torreretur, sonum uocis extortae capacitas concaui aeris augeret pulsuque ferali conpetens imagini murmur emitteret, nefarioque spectaculo mugitus pecudis, non hominis gemitus uideretur. 4 sed Phalaris, factum amplexus factorem exsecratus, et ultioni materiam praebuit et crudelitati: nam ipsum opificem sua inuentione puniuit. 5 Fuerat etiam paulo superiore tempore apud Latinos rex Aremulus, qui per annos XVIII flagitiis inpieatibusque crescens, ad postremum diuino iudicio fulmine interceptus matura supplicia inmatura aetate dissoluit. 6 Eligant nunc, si uidetur, Latini et Siculi, utrum in diebus Aremuli et Phalaridis esse maluissent innocentum uitas poenis extorquentium, an his temporibus Christianis, cum imperatores Romani, ipsa in primis religione conpositi, post comminutas reipublicae bono tyrannides ne ipsorum quidem iniurias exigunt tyrannorum.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
