Latin
1.21.1 to 1.21.2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.21.1-2
Not analysed yet
Anno ante urbem conditam XXX Peloponnensium Atheniensiumque maximum bellum totis uiribus animisque commissum est: in quo mutuis caedibus ad hoc coacti sunt, ut uelut uicti se ab alterutro subtraherent bellumque desererent. 2 tunc etiam Amazonum gentis et Cimmeriorum in Asiam repentinus incursus plurimam diu late uastationem stragemque edidit. 3 Anno XX ante urbem conditam Lacedaemonii contra Messenios propter spretas uirgines suas in sollemni Messeniorum sacrificio, per annos uiginti indefesso furore bellantes, ruinae suae totas Graeciae uires inplicuerunt. 4 qui cum se magnis exsecrationibus deuouissent sacramentisque obstrinxissent domum nisi Messena expugnata numquam esse redituros, ac per decem annos longa fatigati obsidione nec tamen aliquem uincendi fructum adepti, porro autem et querellis uxorum super longa uiduitate et periculo sterilitatis contestantium permoti reuocarentur, 5 consultatione habita ueriti, ne intercepta spe subolis sibi magis hac perseuerantia quam Messeniis perditio nutriretur, selectos in exercitu eos qui post iusiurandum in supplementum militiae uenerant Spartam remittunt, quibus promiscuos omnium feminarum concubitus permisere, infami satis nec tamen utili licentia. 6 ipsi autem proposito insistentes expugnant fraude Messenios, uictos seruitio premunt. at illi, diu cruentam dominationem inter uerbera et uincla perpessi, iugum excutiunt, arma sumunt, bellum instaurant. 7 Lacedaemonii Tyrreum, Atheniensem poetam, ducem proelio legunt. qui tribus conflictibus fusi, amissum exercitum uocata in libertatem seruorum manu suppleuerunt. 8 sed cum sic quoque desistendum certamine propter metum periculi arbitrarentur, Tyrrei poetae et ducis conposito carmine et pro contione recitato rursus accensi mox in certamen ruunt; tanta autem ui animorum concursum est, ut raro umquam cruentius proelium exarserit; ad postremum tamen uictoria Lacedaemoniorum fuit. 9 tertio Messenii reparauere certamen. nec Lacedaemoniis mora. multas in auxilium copias utrimque duxerunt. Athenienses uero Lacedaemonios alibi intentos e diuerso adgredi parant. 10 nec Lacedaemonii quieuere: nam ipsi in Messenios occupati Peloponnenses inmiserunt, qui Athenienses proelio exciperent. Athenienses autem, missa in Aegyptum parua classe inpares uiribus, nauali congressu facile uincuntur. dehinc recepta classe, aucti etiam militum robore, uictores in proelium uocant. 11 Lacedaemonii quoque omissis Messeniis in Athenienses arma conuertunt. diu uariae et graues pugnae et anceps uictoriae status ac postremum pendente euentu utrimque discessum est. 12 sciendum tamen est maxime, ipsam esse Spartam quam et Lacedaemonam ciuitatem, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici. 13 igitur inde reuocati Lacedaemonii ad Messeniorum bellum, ne medium tempus otiosum Atheniensibus relinquerent, cum Thebanis paciscuntur, ut Boeotiorum imperium eis restituerent, quod temporibus belli Persici amiserant, si illi Atheniensium bella susciperent. 14 tantus furor Spartanorum erat, ut duobus bellis inpliciti suscipere tertium non recusarent, dummodo inimicis suis hostes adquirerent. 15 Athenienses tanta bellorum tempestate permoti duo duces deligunt Periclen spectatae uirtutis uirum et Sophoclen scribtorem tragoediarum: qui diuiso exercitu et Spartanorum fines late populati sunt et multas Asiae ciuitates Atheniensium imperio adiecerunt. 16 hinc porro per annos quinquaginta incerta semper uictoria terra marique pugnatum est, donec Spartani, et opibus inminutis et fide profligata, sociis quoque probro fuere.