# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.21.3-4

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 1.21.3 to 1.21.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.21.3

17 Sed haec per tot aetatum uolumina incubuisse Graeciae parui penditur. nunc autem interpellari interdum uoluptates et impediri parumper libidines non sustinetur. 18 quamquam inter illius temporis homines atque istius hoc interest, quod illi aequo animo haec intoleranda tolerabant, quia in his nati uel enutriti erant et meliora non nouerant: isti autem, perpetuo in uita sua tranquillitatum et deliciarum sereno adsuefacti, ad omne uel modicum obductae sollicitudinis nubilum commouentur. 19 atque utinam ipsum depulsorem huius uel modicae inquietudinis precarentur, cuius munere hanc ignoratam aliis temporibus iugitatem pacis habuerunt. 20 et quoniam spopondisse memini, cum ueluti articulis quibusdam dicendi ordinem definirem, dicturum me esse ab orbe condito usque ad urbem conditam, 21 huic uolumini quod ab orbe condito explicuimus finis hic sit, ut ab urbe condita sequens libellus incipiat, qui contextiora illorum temporum mala, exercitatioribus quippe ad nequitiam atque eruditioribus hominibus, continebit. Orosius The Miscellany The Latin Library The Classics Page

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
