# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.3

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.3

Cum post fabricam ornatumque mundi huius homo, quem rectum atque inmaculatum fecerat Deus, ac perinde humanum genus libidinibus deprauatum peccatis obsorduisset, continuo iniustam licentiam iusta punitio consecuta est. 2 sententiam creatoris Dei et iudicis peccanti homini ac terrae propter hominem destinatam semperque dum homines terram habitauerint duraturam omnes inuiti licet aut probamus negando aut confitendo toleramus, obstinatisque mentibus testis sibi infirmitas sua inurit, quibus fideliter scriptura non suaserit. 3 deinde refuso in omnem terram mari inmissoque diluuio, cum toto orbe contecto unum spatium caeli esset ac pelagi, deletum fuisse uniuersum humanum genus, paucis in arca fidei suae merito ad substituendam originem reseruatis, euidentissime ueracissimi scriptores docent. 4 fuisse tamen etiam illi contestati sunt, qui praeterita quidem tempora ipsumque auctorem temporum nescientes, tamen ex indicio et coniectura lapidum, quos in remotis montibus conchis et ostreis scabros, saepe etiam cauatos aquis uisere solemus, coniciendo didicerunt. 5 et quamuis huiusmodi adhuc et relatu digna et fide certa proferri a nobis queant, tamen haec ueluti principalia duo de praeuaricatione primi hominis et condemnatione generationis uitaeque eius ac deinde de perditione totius generis humani dicta sufficiant, 6 tantum ut, si qua gentiles historici de nostris aliquo ordine contigerunt, haec plenius cum ceteris ipso quo incurrerint ordine proferantur.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
