# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.5

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.5

Ante annos urbis conditae MCLX confinem Arabiae regionem quae tunc Pentapolis uocabatur arsisse penitus igne caelesti inter alios etiam Cornelius Tacitus refert, qui sic ait: 2 Haud procul inde campi, quos ferunt olim uberes magnisque urbibus habitatos fulminum iactu arsisse; sed manere uestigia, terramque ipsam, specie solidam, uim frugiferam perdidisse. 3 et cum hoc loco nihil de incensis propter peccata hominum ciuitatibus quasi ignarus expresserit, paulo post uelut oblitus consilii subicit et dicit: 4 Ego sicut inclitas quondam urbes igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram et corrumpi reor. 5 quo dicto inuitus licet de exustis urbibus, quae procul dubio peccatorum noxa conflagrauerunt, et scisse se et concessisse confessus palam prodidit non sibi cognitionis fidem defuisse sed exprimendae fidei uoluntatem. quod nunc a me plenius proferetur. 6 In confinio Arabiae et Palaestinae, qua dimissi altrinsecus montes subiectis campis excipiuntur, quinque ciuitates fuere Sodoma Gomorra Adama Seboim et Segor. 7 sed Segor ex his parua, illae amplae et magnae, quippe quibus et soli fecunditas suberat et Iordanes fluuius, per plana diffusus ac per opportuna diuisus, augmentis ubertatis inpendebatur. 8 huic uniuersae regioni, bonis male utenti, abundantia rerum causa malorum fuit. ex abundantia enim luxuria, ex luxuria foedae libidines adoleuere, adeo ut masculi in masculos operantes turpitudinem ne consideratis quidem locis condicionibus aetatibusque proruerent. 9 itaque iratus Deus pluit super hanc terram ignem et sulphur totamque regionem cum populis atque urbibus exustam, testem iudicii sui futuram, aeterna perditione damnauit, 10 ut nunc quoque adpareat quidem forma regionis sed inueniatur regio cineris mediamque conuallem, quam Iordanes inrigauerat, nunc mare superfusum tegat. 11 tantumque de rebus ut putatur paruis diuinae indignationis accensum est, ut propter hoc, quod illi, male utentes bonis, fructus misericordiarum nutrimenta libidinum fecerant, terra quoque ipsa, quae has habuerat ciuitates, primum exusta ignibus, post oppressa aquis, in aeternam damnationem communi periret adspectui.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
