Latin
Book 1
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.7
Not analysed yet
Ante annos urbis conditae MLXX Telchises et Caryatii peruicax proelium aduersus Foroneum, regem Argiuorum, et Parrhasios ancipiti spe sine fructu uictoriae gesserunt. 2 idemque Telchises post paululum bello uicti, patria profugi ignarique rerum, credentes quia se penitus a congressu totius humanae habitationis abstraherent, Rhodum insulam quae Offiussa antea uocabatur quasi tuta possessione ceperunt. 3 Ante annos urbis conditae MXL in Achaia saeuum diluuium uastatione plurima totius paene prouinciae fuit. quod quia Ogygii, qui tunc Eleusinae conditor et rex erat, temporibus effusum est, nomen loco ac tempori dedit.