# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.8.1

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/1.8.1

Anno ante urbem conditam MVIII fuisse apud Aegyptum primum insolitam fastidiendamque ubertatem deinde iugem atque intolerabilem famem, cui Ioseph uir iustus et sapiens diuina prouisione subuenerit, Pompeius historicus eiusque breuiator Iustinus docet, qui inter cetera sic ait: 2 Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit; cuius excellens ingenium fratres ueriti, interceptum peregrinis mercatoribus uendiderunt. 3 a quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, breui ipsi regi percarus fuit. nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam condidit, nihilque diuini iuris humanique ei incognitum uidebatur: 4 adeo ut etiam agrorum sterilitatem futuram ante multos annos prospiciens fruges congregrasset; tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a Deo responsa uiderentur. 5 filius Ioseph Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii cum scabiem et uitiliginem paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. haec Iustinus. 6 sed quoniam haec idem Moyses, quem isti sapientem scientemque fuisse adtestantur, plenius ueriusque tamquam per se suosque gesta conscripsit, primum fide eius atque auctoritate quam etiam isti probant horum ignorantia supplenda, 7 dehinc sacerdotum Aegyptiorum fallax malitia confutanda est, qui uel astu, quod manifestius est, euidentem iram misericordiamque ueri Dei memoriae subtrahere conati sunt, particulatim expositione confusa, ne in contumeliam idolorum suorum eum colendum merito ostenderent, cuius consilio adnuntiata haec mala et auxilio euitata docuissent; uel forte, ut indulgentius accipiamus, obliti sunt. 8 illius enim nostri Ioseph, qui fuit ueri Dei seruus et pro creatura domini sui pie intenteque sollicitus, prouisione ipsi abundabant frugibus quasi sacerdotes; sed, quia falsi sacerdotes erant, cum ceteris esurientibus non dolebant. 9 enimuero cui placet, obliuiscitur: cui dolet, meminit. quamquam huius temporis argumentum historiis fastisque reticentibus ipsa sibi terra Aegypti testis pronuntiat: quae tunc redacta in potestatem regiam restitutaque cultoribus suis, ex omni fructu suo usque ad nunc quintae partis incessabile uectigal exsoluit. 10 fuit itaque haec fames magna sub rege Aegyptiorum Diopolita, cui nomen erat Amosis, quo tempore Baleus Assyrios, Argiuos Apis regebat. 11 fuerunt autem ante annos famis septem praecedentes alii septem ubertatis anni. quorum affluentiam tanto neglegentius perituram quanto uberius natam Joseph noster sollertia sua collegit et condidit totamque Aegyptum conseruauit. 12 adquisiuit uniuersam Pharaoni pecuniam et Deo gloriam, reddens dispensatione iustissima cui uectigal, uectigal, cui honorem, honorem, omniumque pecora terras censusque collegit; ipsos autem, qui semet cum terris suis accipiendae stipis taxatione uendiderant, statuta quintae partis pactione laxauit. 13 hunc Ioseph, quem constituit Deus Aegyptiis conseruatae salutis auctorem, quis credat ita in breui eorum excidisse memoriae, ut filios eius atque uniuersam cognationem paulo post seruitio addixerint, laboribus adfecerint, internecionibus profligarint? 14 quamobrem non est mirandum, si nunc quoque aliqui reperiuntur, qui cum a ceruicibus suis inpendentem gladium praetento Christiano nomine auerterint, ipsum nomen Christi, quo solo salui sunt, aut dissimulent aut infament grauarique se eorum temporibus adserant, quorum meritis liberantur.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
