# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.11

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/2.11

At uero Mardonius, cui reliqua belli Xerxes commiserat, adflatus primum successu breui mox in extrema deiectus est. Olynthum siquidem Graeciae oppidum expugnauit. 2 Athenienses uaria sollicitatione adducere in spem pacis adgressus, ubi inexpugnabilem eorum libertatem uidet, incensa urbis parte in Boeotiam omnem belli apparatum deducit. 3 illuc quoque eum centum milia Graecorum insecuta sunt et commisso sine mora proelio Mardonium deletis copiis ipsius uelut e naufragio nudum cum paucis fugere conpulerunt; castra regiis opibus referta ceperunt, non paruo quidem antiquae industriae damno: nam post huius praedae diuisionem aurum Persicum prima Graeciae uirtutis corruptio fuit. 4 urguet igitur inceptus miseros extrema perditio. nam forte eodem die, quo in Boeotia Mardonii copiae deletae sunt, pars Persici exercitus in Asia sub monte Mycale nauali proelio dimicabat. 5 ibi nouus repente rumor utriusque classis et populi inpleuit aures, Mardonii exstinctas copias, Graecos exstitisse uictores. mira diuini iudicii ordinatio, in Boeotia oriente sole bellum fuisse commissum, in Asia meridianis horis sub eadem die tantis spatiis maris terraeque interiacentibus nuntiatum! 6 qui rumor ei uel maxime rei adstipulatus est, quod Persas, audita clade sociorum primum dolore dehinc desperatione correptos, nec bello expeditos nec fugae habiles reddidit. atque ita consternatos profligatosque constantior factus hostis successu felicitatis inuasit. 7 Xerxes, bello in Graecia infeliciter gesto contemptibilis suis factus, per Artabanum praefectum suum in regia circumuentus occiditur. 8 O tempora desiderio et recordatione dignissima! o dies illos inoffensae serenitatis, qui nobis ueluti e tenebris respiciendi proponuntur! quibus breuissimo interuallo de uisceribus unius regni decies nouies centena milia uirorum tribus proximis regibus tria bella rapuerunt; ut taceam de infelicissima tunc Graecia, quae totum hunc, de quo nunc hebescimus, numerum moriendo superauit. 9 Leonida ille clarissimus Lacedaemoniorum in bello isto aduersus Xerxen, quod supremum ipsi atque hostibus fuit, cum sescentis suis famosissima illa incitamenta dixisset: "Prandete tamquam apud inferos cenaturi", auxiliaribus tamen, quos excedere bello iubebat, misericorditer suasit, ut se ad meliora tempora reseruarent. 10 ecce cum ille promisit futura meliora, isti adserunt meliora praeterita, quid aliud colligi datur utroque in suis detestante praesentia, nisi aut semper bona esse sed ingrata aut numquam omnino meliora?

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
