# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.12

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/2.12

At Romae - ut ad id tempus redeam unde digressus sum: neque enim interuallo miseriarum ad alios transire conpellor, sed, sicuti se quondam efferuescentia ubique mala. ipsis actibus conligarunt, ita etiam permixta referuntur: nobis quippe conferre inter se tempora orbis, non cuiusquam partis eius laboribus insultare propositum est - 2 Romae ergo post urbem conditam anno CCLXL suspenso ad modicum bello grauis pestilentia, quae semper ibi raras indutias aut factas intercepit aut ut fierent coegit, per uniuersam ciuitatem uiolenter incanduit, ut merito praecedente prodigio caelum ardere uisum sit, quando caput gentium tanto morborum igne flagrauit. 3 nam eo anno Aebutium et Seruilium ambo consules pestilentia consumpsit, militares copias plurima ex parte confecit, multos nobiles praecipueque plebem foeda tabe deleuit; 4 quamuis iam etiam superiore quarto anno oborta lues eundem populum depopulata sit. 5 Proximo dehinc anno ciues exules seruique fugitiui duce Herbonio, uiro Sabino, inuaserunt incenderuntque Capitolium. 6 ubi fortissime quidem Valerio consule et imperatore obstitere iuniores; sed adeo atrox et graue discrimen proelii fuit, ut ipse quoque consul Valerius ibi fuerit occisus et indignam de seruis uictoriam insuper etiam sua morte foedarit. 7 Sequitur annus, in quo cum uicto exercitu consul obsessus est. nam Minucium consulem congressum proelio Aequi Vulscique superarunt et fugientem in Algido fame ferroque cinxerunt, actumque infeliciter foret, ni Quintius Cincinnatus, praecipuus ille dictator, artatam obsidionem oppresso hoste soluisset. 8 qui repertus in rure, ab aratro arcessitus ad fasces, sumpto honore instructoque exercitu mox uictor effectus iugum boum Aequis inposuit uictoriamque quasi stiuam tenens subiugatos hostes prae se primus egit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
