# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.14.1-2

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 2.14.1 to 2.14.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/2.14.1

Sicilia ab initio patria Cyclopum et post eos semper nutrix tyrannorum fuit, saepe etiam captiua servorum, quorum primi carnibus hominum, medii cruciatibus, postremi mortibus pascebantur, excepto eo, quod externis bellis aut praeda habebatur aut praemium. 2 haec, ut quam breuissime absoluam, requiem malorum nisi nunc nescit, immo, ut euidentius diuersitates temporum declarentur, sicut antea uel intestinos vel externos tumultus perpessa est inter omnes sola semper, ita nunc ex omnibus sola numquam. 3 nam etiam - ut sileam de diuturnitate uel illius calamitatis, qua pressa est, uel istius e contrario, qua fruitur, pacis - Aethna ipsa, quae tunc cum excidio urbium atque agrorum crebris eruptionibus aestuabat, nunc tantum innoxia specie ad praeteritorum fidem fumat. 4 igitur - ut praetermittam interim de tyrannis, quorum mox qui fuit ultor successor effectus est - medio tempore, hoc est anno ab urbe condita CCCXXXV, cum Regini apud Siciliam discordia laborarent ciuitasque per dissensionem diuisa in duas partes esset, pars una ueteranos ab Himera urbe Siciliae in auxilium uocauit. 5 porro illi, pulsis ciuitate primum his contra quos inplorabantur, deinde mox caesis etiam illis quibus ad auxiliandum conuenerant, urbem cum coniugibus ac liberis sociorum occupauere, ausi facinus nulli tyranno comparandum: 6 quippe cum Reginis quiduis perpeti satius fuerit, quam ut ultro inuitarent, quibus patriam coniuges liberos ac penates ipsi extorres ad praedam relinquerent. 7 At etiam Catinenses cum Syracusanos graues infestosque paterentur, ab Atheniensibus auxilia poposcerunt. Sed Athenienses suo magis quam sociorum studio instructam classem in Siciliam misere, cum et sibi propagare molirentur imperium et Syracusanam classem nuper instructam Lacedaemoniis proficere uererentur. 8 et quoniam Athenienses qui missi erant caesis hostibus prospera initia sumpserant, maiores copias robustioremque exercitum cum Lachete et Chariade ducibus in Siciliam reduxerunt. 9 sed Catinenses, belli taedio permoti, cum Syracusanis foedus ineunt, auxilia Atheniensium spernunt; 10 post autem, Syracusanis condiciones pacis meditatione dominationis transgredientibus, denuo legatos Athenas mittunt, qui capillo barbaque squalidi et lugubribus induti misericordiam atque auxilium et sermone et habitu precarentur. 11 igitur magna classis instruitur ducibus Nicia et Lamacho, tantisque uiribus Sicilia repetitur, ut suffragia sua et hi timerent, qui impetrauissent. 12 Athenienses duas ilico pedestres pugnas secundis successibus faciunt, confectos in urbe hostes et obiecta classe circumdatos terra marique concludunt. 13 at Syracusani fractis fessisque rebus auxilium a Lacedaemoniis petunt. a quibus mox mittitur Gylippus, solus quidem sed in quo omnium praesidiorum instar praeferebatur. qui ueniens ut audiuit inclinatum iam belli statum, auxiliis partim in Graecia partim in Sicilia contractis opportuna bello loca occupauit. 14 deinde duobus proeliis uictus nec territus, tertio congressu Lamachum occidit, hostes in fugam uertit, socios obsidione liberauit. 15 hinc Athenienses terrestri proelio uicti, experimenta maris ineunt et nauali certamine congredi parant; quo cognito Gylippus classem instructam a Lacedaemoniis arcessit; 16 aeque Athenienses in locum amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt; Peloponnesii quoque cum multarum urbium consensu et decreto ingentia Syracusanis auxilia misere. 17 ita sub specie socialis belli domesticos motus exsequuntur, et, quasi placito de Graecia translatum certamen in Siciliam fuerit, sic ex utraque parte summis uiribus dimicatur. 18 igitur Athenienses prima congressione uincuntur, castra quoque cum omni pecunia uel publica uel priuata et cum uniuerso instructu diuturnae expeditionis amittunt; 19 fractis opibus et in angustum redactis, suadet Demosthenes, dum nondum omnino res perditae sint quamlibet uideantur adflictae domum redeant Siciliaque decedant; 20 Nicias autem, pudore male gestarum rerum ab initio, desperatior redditus, remanere contendit. 21 reparant nauale certamen et mox per inscitiam in angustias Syracusani maris deducti insidiis hostium circumueniuntur: Eurylochus dux primus occiditur, undecim naues incenduntur. Demosthenes et Nicias classem dimittunt quasi tutius terrena expeditione fugituri. 22 Gylippus autem primum naues eorum relictas centum triginta inuadit, dehinc ipsos fugientes persequi adgressus capit caeditque quam plurimos. Demosthenes dedecus seruitutis uoluntaria morte declinat, Nicias uero indignam turpemque uitam dedecore captiuitatis accumulat.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
